Latin · ~1 min
44
Cicero, Pro A. Cluentio 44
Not analysed yet
suscepta causa Romamque delata magnae cotidie contentiones inter habitum et Oppianicum ex utriusque studio defensionis excitabantur. erat ipse immani acerbaque natura Oppianicus; incendebat eius amentiam infesta atque inimica filio mater habiti. Magni autem illi sua interesse arbitrabantur hunc a causa Martialium demoveri. suberat etiam alia causa maior quae Oppianici, hominis avarissimi atque audacissimi, mentem maxime commovebat.