# Pro A. Cluentio 47

Cicero, Pro A. Cluentio, 47. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cicero/pro-a-cluentio/47
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cicero/pro-a-cluentio/47
CTS URN: urn:cts:latinLit:phi0474.phi010.perseus-lat2:47

Fabricium — nam L. erat mortuus — insidias habito comparare. erat illo tempore infirma valetudine habitus. Vtebatur autem medico non ignobili sed spectato homine, Cleophanto; cuius servum Diogenem Fabricius ad venenum habito dandum spe et pretio sollicitare coepit. servus non incallidus et, ut res ipsa declaravit, frugi atque integer sermonem Fabrici non est aspernatus; rem ad dominum detulit; Cleophantus autem cum habito est conlocutus. habitus statim cum M.Marco Baebio senatore, familiarissimo suo, communicavit; qui qua fide, qua prudentia, qua diligentia fuerit meminisse vos arbitror. ei placuit ut Diogenem habitus emeret a Cleophanto, quo facilius aut comprehenderetur res eius indicio aut falsa esse cognosceretur. ne multa, Diogenes emitur, venenum diebus paucis comparatur; multi viri boni cum ex occulto intervenissent, pecunia obsignata quae ob eam rem dabatur in manibus Scamandri, liberti Fabriciorum, deprehenditur.

---

Cicero, Pro A. Cluentio, ed. Albert Curtis Clark. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi0474/phi010/phi0474.phi010.perseus-lat2.xml.
