Latin · ~1 min
48
Cicero, Pro A. Cluentio 48
Not analysed yet
pro di immortales! Oppianicum quisquam his rebus cognitis circumventum esse dicet? quis umquam audacior, quis nocentior, quis apertior in iudicium adductus est? quod ingenium, quae facultas dicendi, quae a quoquam excogitata defensio huic uni crimini potuit obsistere? simul et illud quis est qui dubitet quin hac re comperta manifestoque deprehensa aut obeunda mors Cluentio aut suscipienda accusatio fuerit?