# Pro A. Cluentio 5

Cicero, Pro A. Cluentio, 5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cicero/pro-a-cluentio/5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cicero/pro-a-cluentio/5
CTS URN: urn:cts:latinLit:phi0474.phi010.perseus-lat2:5

etenim sicut aliis in locis parum firmamenti et parum virium veritas habet, sic in hoc loco falsa invidia imbecilla esse debet. dominetur in contionibus, iaceat in iudiciis; valeat in opinionibus ac sermonibus imperitorum, ab ingeniis prudentium repudietur; vehementis habeat repentinos impetus, spatio interposito et causa cognita consenescat; denique illa definitio iudiciorum aequorum quae nobis a maioribus tradita est retineatur, ut in iudiciis et sine invidia culpa plectatur et sine culpa invidia ponatur.

---

Cicero, Pro A. Cluentio, ed. Albert Curtis Clark. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi0474/phi010/phi0474.phi010.perseus-lat2.xml.
