Latin · ~2 min
52
Cicero, Pro A. Cluentio 52
Not analysed yet
sed ut quidquid ego apprehenderam, statim accusator extorquebat e manibus. si quaesiveram quae inimicitiae Scamandro cum habito, fatebatur nullas fuisse, sed Oppianicum cuius ille minister fuisset huic inimicissimum fuisse atque esse dicebat. sin autem illud egeram, nullum ad Scamandrum morte habiti venturum emolumentum fuisse, concedebat, sed ad uxorem Oppianici, hominis in uxoribus necandis exercitati, omnia bona habiti ventura fuisse dicebat. cum illa defensione usus essem quae in libertinorum causis honestissima semper existimata est, Scamandrum patrono esse probatum, fatebatur, sed quaerebat cui probatus esset ipse patronus.