Latin · ~2 min
67
Cicero, Pro A. Cluentio 67
Not analysed yet
post autem cum esset Scamander unius Staieni sententia absolutus, patronus autem Scamandri ne sua quidem sententia liberatus, acrioribus saluti suae remediis subveniendum putavit. tum ab Staieno, sicut ab homine ad excogitandum acutissimo, ad audendum impudentissimo, ad efficiendum acerrimo —haec enim ille et aliqua ex parte habebat et maiore ex parte se habere simulabat —auxilium capiti ac fortunis suis petere coepit. iam hoc non ignoratis, iudices, ut etiam bestiae fame monitae plerumque ad eum locum ubi pastae sunt aliquando revertantur.