# Pro A. Cluentio 69

Cicero, Pro A. Cluentio, 69. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cicero/pro-a-cluentio/69

ille autem, quem ad modum ex ipso Oppianico postea est auditum, negavit quemquam esse in civitate praeter se qui id efficere posset. sed primo gravari coepit, quod aedilitatem se petere cum hominibus nobilissimis et invidiam atque offensionem timere dicebat. post exoratus initio permagnam pecuniam poposcit, deinde ad id pervenit quod confici potuit; HS dcxl deferri ad se domum iussit. quae pecunia simul atque ad eum delata est, homo impurissimus statim coepit in eius modi mente et cogitatione versari, nihil esse suis rationibus utilius quam Oppianicum condemnari; illo absoluto pecuniam illam aut iudicibus dispertiendam aut ipsi esse reddendam; damnato repetiturum esse neminem.

---

Cicero, Pro A. Cluentio, ed. Albert Curtis Clark. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi0474/phi010/phi0474.phi010.perseus-lat2.xml.
