Latin · ~3 min
71
Cicero, Pro A. Cluentio 71
Not analysed yet
capit hoc consili ut pecuniam quibusdam iudicibus levissimis polliceatur, deinde eam postea supprimat ut, quoniam gravis homines sua sponte severe iudicaturos putabat, eos qui leviores erant destitutione iratos Oppianico redderet. itaque, ut erat semper praeposterus atque perversus, initium facit a Bulbo et eum, quod iam diu nihil quaesierat, tristem atque oscitantem leviter impellit. quid tu? inquit ecquid me adiuvas, Bulbe, ne gratiis rei publicae serviamus? ille vero simul atque hoc audivit ne gratiis: quo voles inquit sequar; sed quid adfers? tum ei quadraginta milia, si esset absolutus Oppianicus, pollicetur et eum ut ceteros appellet quibuscum loqui consuesset rogat atque etiam ipse conditor totius negoti Guttam aspergit huic Bulbo.