Latin · ~3 min
74
Cicero, Pro A. Cluentio 74
Not analysed yet
in consilium erant ituri iudices xxxii. sententiis xvi absolutio confici poterat. HS xl milia in singulos iudices distributa eum numerum sententiarum conficere debebant ut ad cumulum spe maiorum praemiorum ipsius Staieni sententia septima decima accederet. atque etiam casu tum, quod illud repente erat factum, Staienus ipse non aderat; causam nescio quam apud iudicem defendebat. facile hoc habitus patiebatur, facile Cannutius, at non Oppianicus neque patronus eius L.Lucius Quinctius; qui, cum esset illo tempore tribunus plebis, convicium C.Gaio Iunio iudici quaestionis maximum fecit ut ne sine illo in consilium iretur; cumque id ei per viatores consulto neglegentius agi videretur, ipse e publico iudicio ad privatum Staieni iudicium profectus est et illud pro potestate dimitti iussit; Staienum ipse ad subsellia adduxit.