Latin · ~2 min
77
Cicero, Pro A. Cluentio 77
Not analysed yet
condemnato Oppianico statim L.Lucius Quinctius, homo maxime popularis, qui omnis rumorum et contionum ventos conligere consuesset, oblatam sibi facultatem putavit ut ex invidia senatoria posset crescere, quod eius ordinis iudicia minus iam probari populo arbitrabatur. habetur una atque altera contio vehemens et gravis; accepisse pecuniam iudices ut innocentem reum condemnarent tribunus plebis clamitabat; agi fortunas omnium dicebat; nulla esse iudicia; qui pecuniosum inimicum haberet, incolumem esse neminem posse. homines totius ignari negoti, qui Oppianicum numquam vidissent, virum optimum et hominem pudentissimum pecunia oppressum esse arbitrarentur, incensi suspicione rem in medium vocare coeperunt et causam illam totam deposcere.