Latin · ~3 min
79
Cicero, Pro A. Cluentio 79
Not analysed yet
itaque confiteor —licet enim iam impune hoc praesertim in loco confiteri —quod Oppianici non modo vita sed etiam nomen ante illud tempus populo ignotum fuisset, indignissimum porro videretur circumventum esse innocentem pecunia, hanc deinde suspicionem augeret Staieni improbitas et non nullorum eius similium iudicum turpitudo, causam autem ageret L.Lucius Quinctius, homo cum summa potestate praeditus tum ad inflammandos animos multitudinis accommodatus, summam illi iudicio invidiam infamiamque esse conflatam. atque in hanc flammam recentem tum C. Iunium qui illi quaestioni praefuerat iniectum esse memini, et illum hominem aedilicium iam praetorem opinionibus omnium constitutum non disceptatione dicendi sed clamore hominum de foro atque adeo de civitate esse sublatum.