Latin · ~3 min
81
Cicero, Pro A. Cluentio 81
Not analysed yet
qua re invidia remota quam dies mitigavit, oratio mea deprecata est, vestra fides atque aequitas a veritatis disceptatione reiecit, quid est praeterea quod in causa relinquatur? versatam esse in iudicio pecuniam constat; ea quaeritur unde profecta sit, ab accusatore an ab reo. dicit accusator haec: primum gravissimis criminibus accusabam, ut nihil opus esset pecunia; deinde condemnatum adducebam, ut ne eripi quidem pecunia posset; postremo, etiam si absolutus fuisset, mearum tamen omnium fortunarum status incolumis maneret. quid contra reus? primum ipsam multitudinem criminum et atrocitatem pertimescebam; deinde Fabriciis propter conscientiam mei sceleris condemnatis me esse condemnatum sentiebam: postremo in eum casum veneram ut omnis mearum fortunarum status unius iudici periculo contineretur.