Latin
86
Cicero, Pro A. Cluentio 86
Not analysed yet
verum alia causa tum Staieni fuit, alia nunc, Atti, tua est. ille cum re premeretur, quodcumque diceret, honestius diceret quam si quod erat factum fateretur; te vero illud idem quod tum explosum et eiectum est nunc rettulisse demiror. qui enim poterat tum in gratiam redire cum Oppianico Cluentius, qui cum matre? haerebat in tabulis publicis reus et accusator; condemnati erant Fabricii; nec elabi alio accusatore poterat Albius nec sine ignominia calumniae relinquere accusationem Cluentius.