# Pro A. Cluentio 9

Cicero, Pro A. Cluentio, 9. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cicero/pro-a-cluentio/9

corrupisse dicitur A.Aulus Cluentius iudicium pecunia, quo inimicum innocentem, Statium Albium, condemnaret. ostendam, iudices, primum, quoniam caput illius atrocitatis atque invidiae fuit innocentem pecunia circumventum, neminem umquam maioribus criminibus gravioribus testibus esse in iudicium vocatum; deinde ea de eo praeiudicia esse facta ab ipsis iudicibus a quibus condemnatus est ut non modo ab isdem sed ne ab aliis quidem ullis absolvi ullo modo posset. cum haec docuero, tum illud ostendam quod maxime requiri intellego iudicium illud pecunia esse temptatum non a Cluentio sed contra Cluentium, faciamque ut intellegatis in tota illa causa quid res ipsa tulerit, quid error adfinxerit, quid invidia conflarit.

---

Cicero, Pro A. Cluentio, ed. Albert Curtis Clark. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi0474/phi010/phi0474.phi010.perseus-lat2.xml.
