Latin · ~3 min
96
Cicero, Pro A. Cluentio 96
Not analysed yet
non fuit illud igitur iudicium iudici simile, iudices, non fuit, in quo non modus ullus est adhibitus, non mos consuetudoque servata, non causa defensa; vis illa fuit et, ut saepe iam dixi, ruina quaedam atque tempestas et quidvis potius quam iudicium aut disceptatio aut quaestio. quod si quis est qui illud iudicium fuisse arbitretur et qui his rebus iudicatis standum putet, is tamen hanc causam ab illa debet seiungere. ab illo enim, sive quod in legem non iurasset sive quod ex lege subsortitus iudicem non esset, multa petita esse dicitur; Cluenti autem ratio cum illis legibus quibus a Iunio multa petita est nulla potest ex parte esse coniuncta.