# Pro Archia Poeta 22

Cicero, Pro Archia Poeta, 22. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cicero/pro-archia-poeta/22

carus fuit Africano superiori noster Ennius, itaque etiam in sepulcro Scipionum putatur is esse constitutus ex marmore. at eis laudibus certe non solum ipse qui laudatur sed etiam populi Romani nomen ornatur. in caelum huius proavus Cato tollitur; magnus honos populi Romani rebus adiungitur. omnes denique illi maximi, Marcelli, Fulvii non sine communi omnium nostrum laude decorantur. ergo illum qui haec fecerat, Rudinum hominem, maiores nostri in civitatem receperunt; nos hunc Heracliensem multis civitatibus expetitum, in hac autem legibus constitutum de nostra civitate eiciamus?

---

Cicero, Pro Archia Poeta, ed. Albert Curtis Clark. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi0474/phi016/phi0474.phi016.perseus-lat2.xml.
