Latin · ~2 min
23
Cicero, Pro C. Rabirio Perduellionis Reo Ad Quirites 23
Not analysed yet
equidem hoc adfirmo quod tu nunc de tuo patruo praedicas, neminem umquam adhuc de se esse confessum; nemo est, inquam, inventus tam profligatus, tam perditus, tam ab omni non modo honestate sed etiam simulatione honestatis relictus, qui se in Capitolio fuisse cum Saturnino fateretur. at fuit vester patruus. fuerit, et fuerit nulla vi, nulla desperatione rerum suarum, nullis domesticis volneribus coactus; induxerit eum L. Saturnini familiaritas ut amicitiam patriae praeponeret; idcircone oportuit C. Rabirium desciscere a re publica, non comparere in illa armata multitudine bonorum, consulum voci atque imperio non oboedire?