Latin · ~3 min
6 to 7
Cicero, Pro C. Rabirio Perduellionis Reo Ad Quirites 6-7
Not analysed yet
nunc quoniam, T. Labiene, diligentiae meae temporis angustiis obstitisti meque ex comparato et constituto spatio defensionis in semihorae articulum coegisti, parebitur et, quod iniquissimum est, accusatoris condicioni et, quod miserrimum, inimici potestati. quamquam in hac praescriptione semihorae patroni mihi partis reliquisti, consulis ademisti, propterea quod ad defendendum prope modum satis erit hoc mihi temporis, ad conquerendum vero parum. Nisi forte de locis religiosis ac de lucis quos ab hoc violatos esse dixisti pluribus verbis tibi respondendum putas; quo in crimine nihil est umquam abs te dictum, nisi a C. Macro obiectum esse crimen id C. Rabirio. in quo ego demiror meminisse te quid obiecerit C. Rabirio Macer inimicus, oblitum esse quid aequi et iurati iudices iudicarint.