Latin · ~1 min
9
Cicero, Pro C. Rabirio Perduellionis Reo Ad Quirites 9
Not analysed yet
quin etiam suspicor eo mihi semihoram ab Labieno praestitutam esse ut ne plura de pudicitia dicerem. ergo ad haec crimina quae patroni diligentiam desiderant intellegis mihi semihoram istam nimium longam fuisse. illam alteram partem de nece Saturnini nimis exiguam atque angustam esse voluisti; quae non oratoris ingenium sed consulis auxilium implorat et flagitat.