Latin · ~3 min
102
Cicero, Pro Cn. Plancio 102
Not analysed yet
quid enim possum aliud nisi maerere, nisi flere, nisi te cum mea salute complecti? salutem tibi idem dare possunt qui mihi reddiderunt. te tamen—exsurge, quaeso! —retinebo et complectar, nec me solum deprecatorem fortunarum tuarum sed comitem sociumque profitebor; atque, ut spero, nemo erit tam crudeli animo tamque inhumano nec tam immemor non dicam meorum in bonos meritorum, sed bonorum in me, qui a me mei servatorem capitis divellat ac distrahat. non ego meis ornatum beneficiis a vobis deprecor, iudices, sed custodem salutis meae, non opibus contendo, non auctoritate, non gratia, sed precibus, sed lacrimis, sed misericordia, mecumque vos simul hic miserrimus et optimus obtestatur parens, et pro uno filio duo patres deprecamur.