Latin · ~2 min
20
Cicero, Pro Cn. Plancio 20
Not analysed yet
quid ego de me, de fratre meo loquar? quorum honoribus agri ipsi prope dicam montesque faverunt. num quando vides Tusculanum aliquem de M. Catone illo in omni virtute principe, num de Ti. Coruncanio municipe suo, num de tot Fulviis gloriari? verbum nemo facit. at in quemcumque Arpinatem incideris, etiam si nolis, erit tamen tibi fortasse etiam de nobis aliquid, sed certe de C. Mario audiendum. primum igitur hic habuit studia suorum ardentia, tu tanta quanta in hominibus iam saturatis honoribus esse potuerunt.