Latin · ~3 min
25
Cicero, Pro Cn. Plancio 25
Not analysed yet
nec si vir amplissimus, cui nihil est quod roganti concedi non iure possit, de aliquo, ut dicis, non impetravit, ego sum adrogans quod me valuisse dico. nam ut omittam illud quod ego pro eo laborabam qui valebat ipse per sese, rogatio ipsa semper est gratiosissima quae est officio necessitudinis coniuncta maxime. neque enim ego sic rogabam ut petere viderer, quia familiaris esset meus, quia vicinus, quia huius parente semper plurimum essem usus, sed ut quasi parenti et custodi salutis meae. non potentia mea sed causa rogationis fuit gratiosa. nemo mea restitutione laetatus est, nemo iniuria doluit, cui non huius in me misericordia grata fuerit.