Latin
27
Cicero, Pro Cn. Plancio 27
Not analysed yet
vitia me hercule Cn. Planci res eae de quibus dixi tegere potuerunt, ne tu in ea vita de qua iam dicam tot et tanta adiumenta huic honori fuisse mirere. hic est enim qui adulescentulus cum A. Torquato profectus in Africam sic ab illo gravissimo et sanctissimo atque omni laude et honore dignissimo viro dilectus est ut et contuberni necessitudo et adulescentis modestissimi pudor postulabat, quod, si adesset, non minus ille declararet quam hic illius frater patruelis et socer, T. Torquatus, omni illi et virtute et laude par, qui est quidem cum illo maximis vinclis et propinquitatis et adfinitatis coniunctus, sed ita magnis amoris ut illae necessitudinis causae leves esse videantur. fuit in Creta postea contubernalis Saturnini, propinqui sui, miles huius Q. Metelli; cui cum fuerit probatissimus hodieque sit, omnibus esse se probatum sperare debet. in ea provincia legatus fuit C. Sacerdos, qua virtute, qua constantia vir! L. Flaccus, qui homo, qui civis! qualem hunc putent, adsiduitate testimonioque declarant.