Latin · ~4 min
35
Cicero, Pro Cn. Plancio 35
Not analysed yet
quamquam, iudices,—agnosco enim ex me—permulta in Plancium quae ab eo numquam dicta sunt conferuntur. ego quia dico aliquid aliquando non studio adductus, sed aut contentione dicendi aut lacessitus, et quia, ut fit in multis, exit aliquando aliquid si non perfacetum, at tamen fortasse non rusticum, quod quisque dixit, me id dixisse dicunt. ego autem, si quid est quod mihi scitum esse videatur et homine ingenuo dignum atque docto, non aspernor, stomachor cum aliorum non me digna in me conferuntur. nam quod primus scivit legem de publicanis tum cum vir amplissimus consul id illi ordini per populum dedit quod per senatum, si licuisset, dedisset, si in eo crimen est quia suffragium tulit, quis non tulit publicanus? si quia primus scivit, utrum id sortis esse vis, an eius qui illam legem ferebat? si sortis, nullum crimen est in casu; si consulis, statuis etiam hunc a summo viro principem esse ordinis iudicatum.