# Pro Cn. Plancio 39

Cicero, Pro Cn. Plancio, 39. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cicero/pro-cn-plancio/39
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cicero/pro-cn-plancio/39
CTS URN: urn:cts:latinLit:phi0474.phi028.perseus-lat2:39

dubitatis igitur, iudices, quin vos M. Laterensis suo iudicio non ad sententiam legis, sed ad suam spem aliquam de civitate delegerit? dubitatis quin eas tribus in quibus magnas necessitudines habet Plancius, cum ille non ediderit, iudicarit officiis ab hoc observatas, non largitione corruptas? quid enim potes dicere cur ista editio non summam habeat acerbitatem, remota ratione illa quam in decernendo secuti sumus?

---

Cicero, Pro Cn. Plancio, ed. Albert Curtis Clark. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi0474/phi028/phi0474.phi028.perseus-lat2.xml.
