Latin · ~3 min
4
Cicero, Pro Cn. Plancio 4
Not analysed yet
quamquam, iudices, si quid est in me ipso ita reprehensum ut id ab hoc seiunctum sit, non me id magno opere conturbat; non enim timeo ne, quia perraro grati homines reperiantur, idcirco, cum me nimium gratum illi esse dicant, id mihi criminosum esse possit. quae vero ita sunt agitata ab illis ut aut merita Cn. Planci erga me minora esse dicerent quam a me ipso praedicarentur, aut, si essent summa, negarent ea tamen ita magni ut ego putarem ponderis apud vos esse debere, haec mihi sunt tractanda, iudices, et modice, ne quid ipse offendam, et tum denique cum respondero criminibus, ne non tam innocentia reus sua quam recordatione meorum temporum defensus esse videatur.