Latin · ~2 min
41
Cicero, Pro Cn. Plancio 41
Not analysed yet
non enim, si aut Plancius ita vixit ut offenderet sciens neminem, aut tu ita errasti ut eos ederes imprudens, ut nos invito te tamen ad iudices non ad carnifices veniremus, idcirco ista editio per se non acerba est. an vero nuper clarissimi cives nomen editicii iudicis non tulerunt, cum ex cxxv iudicibus principibus equestris ordinis quinque et lxx reus reiceret, l referret, omniaque potius permiscuerunt quam ei legi condicionique parerent; nos neque ex delectis iudicibus sed ex omni populo, neque editos ad reiciendum sed ab accusatore constitutos iudices ita feremus ut neminem reiciamus?