# Pro Cn. Plancio 48

Cicero, Pro Cn. Plancio, 48. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cicero/pro-cn-plancio/48

sic enim tecum ago. quam tibi commodum est, unam tribum delige; tu doce, id quod debes, per quem sequestrem, quo divisore corrupta sit; ego, si id facere non potueris quod, ut opinio mea fert, ne incipies quidem, per quem tulerit docebo. estne haec vera contentio? placetne sic agi? num possum magis pedem conferre, ut aiunt, aut propius accedere? quid taces, quid dissimulas, quid tergiversaris? etiam atque etiam insto atque urgeo, insector, posco atque adeo flagito crimen. quamcumque tribum, inquam, delegeris quam tulerit Plancius, tu ostendito, si poteris, vitium; ego qua ratione tulerit docebo. neque erit haec alia ratio Plancio ac tibi, Laterensis. nam ut quas tribus tu tulisti, si iam ex te requiram, possis quorum studio tuleris explicare, sic ego hoc contendo, me tibi ipsi adversario cuiuscumque tribus rationem poposceris redditurum.

---

Cicero, Pro Cn. Plancio, ed. Albert Curtis Clark. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi0474/phi028/phi0474.phi028.perseus-lat2.xml.
