Latin · ~4 min
55
Cicero, Pro Cn. Plancio 55
Not analysed yet
illud vero crimen de nummis quos in circo Flaminio deprehensos esse dixisti caluit re recenti, nunc in causa refrixit. neque enim qui illi nummi fuerint nec quae tribus nec qui divisor ostendis. atque is quidem eductus ad consules qui tum in crimen vocabatur se inique a tuis iactatum graviter querebatur. qui si erat divisor, praesertim eius quem tu habebas reum, cur abs te reus non est factus? cur non eius damnatione aliquid ad hoc iudicium praeiudici comparasti? sed neque tu haec exhibes neque eis confidis; alia te ratio, alia cogitatio ad spem huius opprimendi excitavit. magnae sunt in te opes, late patet gratia; multi amici, multi cupidi tui, multi fautores laudis tuae. multi huic invident, multis etiam pater, optimus vir, nimium retinens equestris iuris et libertatis videtur; multi etiam communes inimici reorum omnium, qui ita semper testimonium de ambitu dicunt quasi aut moveant animos iudicum suis testimoniis, aut gratum populo Romano sit, aut ab eo facilius ob eam causam dignitatem quam volunt consequantur.