Latin · ~2 min
57
Cicero, Pro Cn. Plancio 57
Not analysed yet
multi amici accusatoris, non nulli etiam nostri iniqui, multi communes obtrectatores atque omnium invidi multa finxerunt. nihil est autem tam volucre quam maledictum, nihil facilius emittitur, nihil citius excipitur, latius dissipatur. neque ego, si fontem maledicti reperietis, ut neglegatis aut dissimuletis umquam postulabo. sed si quid sine capite manabit, aut si quid erit eius modi ut non exstet auctor, qui audierit autem aut ita neglegens vobis esse videbitur ut unde audierit oblitus sit, aut ita levem habebit auctorem ut memoria dignum non putarit, huius illa vox volgaris audivi ne quid innocenti reo noceat oramus.