# Pro Cn. Plancio 67

Cicero, Pro Cn. Plancio, 67. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cicero/pro-cn-plancio/67

eadem igitur, Cassi, via munita Laterensi est, idem virtuti cursus ad gloriam, hoc facilior fortasse quod ego huc a me ortus et per me nixus ascendi, istius egregia virtus adiuvabitur commendatione maiorum. sed ut redeam ad Plancium, numquam ex urbe is afuit nisi sorte, lege, necessitate; non valuit rebus isdem quibus fortasse non nulli, at valuit adsiduitate, valuit observandis amicis, valuit liberalitate; fuit in oculis, petivit, ea est usus ratione vitae qua minima invidia novi homines plurimi sunt eosdem honores consecuti.

---

Cicero, Pro Cn. Plancio, ed. Albert Curtis Clark. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi0474/phi028/phi0474.phi028.perseus-lat2.xml.
