Latin · ~3 min
68
Cicero, Pro Cn. Plancio 68
Not analysed yet
nam quod ais, Cassi, non plus me Plancio debere quam bonis omnibus, quod eis aeque mea salus cara fuerit, ego me debere bonis omnibus fateor. sed etiam ei quibus ego debeo boni viri et cives comitiis aediliciis aliquid se meo nomine Plancio debere dicebant. verum fac me multis debere et in eis Plancio; utrum igitur me conturbare oportet, an ceteris, cum cuiusque dies venerit, hoc nomen quod urget nunc cum petitur dissolvere? quamquam dissimilis est pecuniae debitio et gratiae. nam qui pecuniam dissolvit, statim non habet id quod reddidit; qui autem debet, is retinet alienum; gratiam autem et qui refert habet, et qui habet in eo ipso quod habet refert. neque ego nunc Plancio desinam debere, si hoc solvero, nec minus ei redderem voluntate ipsa, si hoc molestiae non accidisset.