Latin · ~4 min
71
Cicero, Pro Cn. Plancio 71
Not analysed yet
at enim nimis ego magnum beneficium Planci facio et, ut ais, id verbis exaggero. quasi vero me tuo arbitratu et non meo gratum esse oporteat. quod istius tantum meritum? inquit; an quia te non iugulavit? immo vero quia iugulari passus non est. quo quidem tu loco, Cassi, etiam purgasti inimicos meos meaeque vitae nullas ab illis insidias fuisse dixisti. posuit hoc idem Laterensis. quam ob rem paulo post de isto plura dicam; de te tantum requiro, utrum putes odium in me mediocre inimicorum fuisse—quod fuit ullorum umquam barbarorum tam immane ac tam crudele in hostem? —an fuisse in eis aliquem aut famae metum aut poenae quorum vidisti toto illo anno ferrum in foro, flammam in delubris, vim in tota urbe versari. Nisi forte existimas eos idcirco vitae meae pepercisse quod de reditu meo nihil timerent. et quemquam putas fuisse tam excordem qui vivis his, stante urbe et curia rediturum me, si viverem, non putaret? quam ob rem non debes is homo et is civis praedicare vitam meam, quae fidelitate amicorum conservata sit, inimicorum modestia non esse appetitam.