Latin · ~2 min
83
Cicero, Pro Cn. Plancio 83
Not analysed yet
sed haec nescio quo modo frequenter in me congessisti saneque in eo creber fuisti, te idcirco in ludos causam conicere noluisse ne ego mea consuetudine aliquid de tensis misericordiae causa dicerem, quod in aliis aedilibus ante fecissem. non nihil egisti hoc loco; nam mihi eripuisti ornamentum orationis meae. deridebor, si mentionem tensarum fecero, cum tu id praedixeris; sine tensis autem quid potero dicere? hic etiam addidisti me idcirco mea lege exsilio ambitum sanxisse ut miserabiliores epilogos possem dicere. non vobis videtur cum aliquo declamatore, non cum laboris et fori discipulo disputare?