# Pro Cn. Plancio 84

Cicero, Pro Cn. Plancio, 84. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cicero/pro-cn-plancio/84

Rhodi enim, inquit, ego non fui—me volt fuisse—sed fui, inquit—putabam in Vaccaeis dicturum—bis in Bithynia. si locus habet reprehensionis ansam aliquam, nescio cur severiorem Nicaeam putes quam Rhodum; si spectanda causa est, et tu in Bithynia summa cum dignitate fuisti et ego Rhodi non minore. nam quod in eo me reprehendisti quod nimium multos defenderem, utinam et tu, qui potes, et ceteri, qui defugiunt, vellent me labore hoc levare! sed fit vestra diligentia, qui causis ponderandis omnis fere repudiatis, ut ad nos pleraeque confluant, qui miseris et laborantibus negare nihil possumus.

---

Cicero, Pro Cn. Plancio, ed. Albert Curtis Clark. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi0474/phi028/phi0474.phi028.perseus-lat2.xml.
