Latin · ~4 min
86
Cicero, Pro Cn. Plancio 86
Not analysed yet
sed sunt haec leviora, illa vero gravia atque magna, quod meum discessum, quem saepe defleras, nunc quasi reprehendere et subaccusare voluisti. dixisti enim non auxilium mihi sed me auxilio defuisse. ego vero fateor me, quod viderim mihi auxilium non deesse, idcirco illi auxilio pepercisse. qui enim status, quod discrimen, quae fuerit in re publica tempestas illa quis nescit? tribunicius me terror an consularis furor movit? decertare mihi ferro magnum fuit cum reliquiis eorum quos ego florentis atque integros sine ferro viceram? consules post hominum memoriam taeterrimi atque turpissimi, sicut et illa principia et hi recentes rerum exitus declararunt, quorum alter exercitum perdidit, alter vendidit, empti provinciis a senatu, a re publica, a bonis omnibus defecerant; qui exercitu, qui armis, qui opibus plurimum poterant cum quid sentirent nesciretur, furialis illa vox nefariis stupris, religiosis altaribus effeminata secum et illos et consules facere acerbissime personabat; egentes in locupletis, perditi in bonos, servi in dominos armabantur.