Latin · ~2 min
88
Cicero, Pro Cn. Plancio 88
Not analysed yet
vinci autem improbos a bonis fateor fuisse praeclarum, si finem tum vincendi viderem, quem profecto non videbam. Vbi enim mihi praesto fuissent aut tam fortes consules quam L. Opimius, quam C. Marius, quam L. Flaccus, quibus ducibus improbos civis res publica vicit armatis, aut, si minus fortes, at tamen tam iusti quam P. Mucius, qui arma quae privatus P. Scipio ceperat, ea Ti. Graccho interempto iure optimo sumpta esse defendit? esset igitur pugnandum cum consulibus. nihil dico amplius nisi illud: victoriae nostrae gravis adversarios paratos, interitus nullos esse ultores videbam.