Latin · ~3 min
91
Cicero, Pro Cn. Plancio 91
Not analysed yet
nam quod te esse in re publica liberum es gloriatus, id ego et fateor et laetor et tibi etiam in hoc gratulor; quod me autem negasti, in eo neque te neque quemquam diutius patiar errare. nam si quis idcirco aliquid de libertate mea deminutum putat quod non ab omnibus isdem a quibus antea solitus sum dissentire dissentiam, primum, si bene de me meritis gratum me praebeo, nonne desino incurrere in crimen hominis nimium memoris nimiumque grati? sin autem aliquando sine ullo rei publicae detrimento respicio etiam salutem cum meam tum meorum, certe non modo non sum reprehendendus sed etiam, si ruere vellem, boni viri me ut id ne facerem rogarent.