# Pro Fonteio 34

Cicero, Pro Fonteio, 34. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cicero/pro-fonteio/34
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cicero/pro-fonteio/34
CTS URN: urn:cts:latinLit:phi0474.phi007.perseus-lat2:34

si M. Fonteium, iudices, in causa deficerent omnia, si turpi adulescentia, vita infami, magistratibus quos ante oculos vestros gessit male gestis , convictus virorum bonorum testimoniis, legationibus flagitiose obitis, invisus suis omnibus in iudicium vocaretur, si in eo iudicio colonorum populi Romani Narbonensium, fidelissimorum sociorum Massiliensium, civium Romanorum omnium testimoniis tabulisque premeretur, tamen esset vobis magno opere providendum ne, quos ita adflictos a vestris patribus maioribusque accepissetis ut contemnendi essent, eos pertimuisse et eorum minis et terrore commoti esse videremini.

---

Cicero, Pro Fonteio, ed. Albert Curtis Clark. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi0474/phi007/phi0474.phi007.perseus-lat2.xml.
