Latin · ~3 min
40
Cicero, Pro Fonteio 40
Not analysed yet
Fonteius ita duabus actionibus accusatus est ut obiectum nihil sit quo significari vestigium libidinis, petulantiae, crudelitatis, audaciae possit; non modo nullum facinus huius protulerunt sed ne dictum quidem aliquod reprehenderunt. quod si aut quantam voluntatem habent ad hunc opprimendum aut quantam ad male dicendum licentiam, tantum haberent aut ad ementiendum animi aut ad fingendum ingeni, non meliore fortuna ad probra non audienda M. Fonteius quam illi de quibus antea commemoravi fuisset. Frugi igitur hominem, iudices, frugi, inquam, et in omnibus vitae partibus moderatum ac temperantem, plenum pudoris, plenum offici, plenum religionis videtis positum in vestra fide ac potestate, atque ita ut commissus sit fidei, permissus potestati.