Latin · ~3 min
42
Cicero, Pro Fonteio 42
Not analysed yet
qua re si etiam monendi estis a me, iudices, quod non estis, videor hoc leviter pro mea auctoritate vobis praecipere posse, ut ex eo genere homines quorum cognita virtus, industria, felicitas in re militari sit diligenter vobis retinendos existimetis. fuit enim maior talium tum virorum in hac re publica copia; quae cum esset, tamen eorum non modo saluti sed etiam honori consulebatur. quid nunc vobis faciendum est studiis militaribus apud iuventutem obsoletis, fortissimis autem hominibus ac summis ducibus partim aetate, partim civitatis discordiis ac rei publicae calamitate consumptis, cum tot bella aut a nobis necessario suscipiantur aut subito atque improvisa nascantur? nonne et hominem ipsum ad dubia rei publicae tempora reservandum et ceteros studio laudis ac virtutis inflammandos putatis?