# Pro Fonteio 45

Cicero, Pro Fonteio, 45. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cicero/pro-fonteio/45
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cicero/pro-fonteio/45
CTS URN: urn:cts:latinLit:phi0474.phi007.perseus-lat2:45

constituitur ex altera parte ulterior Hispania, quae profecto non modo religione sua resistere istorum cupiditati potest sed etiam sceleratorum hominum periuria testimoniis ac laudationibus suis refutare. atque ex ipsa etiam Gallia fidelissima et gravissima auxilia sumuntur. venit huic subsidio misero atque innocenti Massiliensium cuncta civitas, quae non solum ob eam causam laborat ut huic, a quo ipsa servata est, parem gratiam referre videatur sed etiam quod ea condicione atque eo fato se in eis terris conlocatam esse arbitratur ne quid nostris hominibus istae gentes nocere possint.

---

Cicero, Pro Fonteio, ed. Albert Curtis Clark. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi0474/phi007/phi0474.phi007.perseus-lat2.xml.
