Latin · ~3 min
5 to 10
Cicero, Pro Fonteio 5-10
Not analysed yet
duorum magistratuum, quorum uterque in pecunia maxima tractanda procurandaque versatus est, triumviratus et quaesturae, ratio sic redditur, iudices, ut in eis rebus quae ante oculos gestae sunt, ad multos pertinuerunt, confectae publicis privatisque tabulis sunt, nulla significatio furti, nulla alicuius delicti suspicio reperiatur. Hispaniensis legatio consecuta est turbulentissimo rei publicae tempore, cum adventu L. Sullae maximi exercitus in Italiam cives vi dissiderent, non iudiciis ac legibus; atque hoc rei publicae statu desperato qualis …si nulla pecunia numerata est, cuius pecuniae quinquagesima est? frumenti maximus numerus e Gallia, peditatus amplissimae copiae e Gallia, equites numero plurimi e Gallia. Gallos post haec dilutius esse poturos, quod illi venenum esse arbitrabuntur. Plaetori matrem dum vixisset ludum, postquam mortua esset magistros habuisse.