Latin · ~2 min
10
Cicero, Pro L. Cornelio Balbo 10
Not analysed yet
quid dicam de auctoritate? quae tanta est quanta in his tantis virtutibus ac laudibus esse debet. cui senatus populusque Romanus amplissimae dignitatis praemia dedit non postulanti, imperia vero etiam recusanti, huius de facto, iudices, ita quaeri ut id agatur, licueritne ei facere quod fecit, an vero non dicam non licuerit, sed nefas fuerit— contra foedus enim, id est contra populi Romani religionem et fidem fecisse dicitur—non turpe rei publicae, nonne vobis?