# Pro L. Cornelio Balbo 19

Cicero, Pro L. Cornelio Balbo, 19. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cicero/pro-l-cornelio-balbo/19
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cicero/pro-l-cornelio-balbo/19
CTS URN: urn:cts:latinLit:phi0474.phi026.perseus-lat2:19

itaque quod maxime petendum est a vobis idcirco non peto, iudices, ne de vestra sapientia atque de vestra humanitate dubitare videar: est autem petendum ne oderitis ingenium, ne inimici sitis industriae, ne humanitatem opprimendam, ne virtutem puniendam putetis. illud peto, ut, si causam ipsam per se firmam esse et stabilem videritis, hominis ipsius ornamenta adiumento causae potius quam impedimento esse malitis. nascitur, iudices, causa Corneli ex ea lege quam L. Gellius Cn. Cornelius ex senatus sententia tulerunt; qua lege videmus rite esse sanctum ut cives Romani sint ii quos Cn. Pompeius de consili sententia singillatim civitate donaverit. Donatum esse L. Cornelium praesens Pompeius dicit, indicant publicae tabulae. accusator fatetur, sed negat ex foederato populo quemquam potuisse, nisi is populus fundus factus esset, in hanc civitatem venire.

---

Cicero, Pro L. Cornelio Balbo, ed. William Peterson. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi0474/phi026/phi0474.phi026.perseus-lat2.xml.
