Latin
26
Cicero, Pro L. Cornelio Balbo 26
Not analysed yet
atqui nihil interest, iudices, utrum haec foederati iura constituant, ut ne cui liceat ex iis civitatibus ad nostrorum bellorum pericula accedere, an, quae nos eorum civibus virtutis causa tribuerimus, ea rata esse non possint; nihil enim magis uteremur iis adiutoribus, sublatis virtutis praemiis, quam si omnino iis versari in nostris bellis non liceret. etenim cum pro sua patria pauci post genus hominum natum reperti sint qui nullis praemiis propositis vitam suam hostium telis obiecerint, pro aliena re publica quemquam fore putatis qui se opponat periculis non modo nullo proposito praemio, sed etiam interdicto?