# Pro L. Cornelio Balbo 44

Cicero, Pro L. Cornelio Balbo, 44. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cicero/pro-l-cornelio-balbo/44

ac ne ipsi Gaditani arbitrentur, quamquam nullo incommodo adficiantur, si liceat eorum civis virtutis causa in nostram civitatem venire, tamen hoc ipso inferius esse suum foedus quam ceterorum, consolabor et hos praesentis, viros optimos, et illam fidelissimam atque amicissimam nobis civitatem, simul et vos non ignorantis, iudices, admonebo, quo de iure hoc iudicium constitutum sit, de eo numquam omnino esse dubitatum.

---

Cicero, Pro L. Cornelio Balbo, ed. William Peterson. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi0474/phi026/phi0474.phi026.perseus-lat2.xml.
