Latin · ~2 min
46
Cicero, Pro L. Cornelio Balbo 46
Not analysed yet
possumusne igitur tibi probare auctorem exempli atque facti illius quod a te reprenditur, C. Marium? quaeris aliquem graviorem, constantiorem, praestantiorem virtute, prudentia, religione? is igitur Iguvinatem M. Annium Appium, fortissimum virum summa virtute praeditum, civitate donavit: idem cohortis duas universas Camertium civitate donavit, cum Camertinum foedus omnium foederum sanctissimum atque aequissimum sciret esse. potest igitur, iudices, L. Cornelius condemnari, ut non C. Mari factum condemnetur?