Latin · ~4 min
54
Cicero, Pro L. Cornelio Balbo 54
Not analysed yet
an lingua et ingenio patefieri aditus ad civitatem potuit, manu et virtute non potuit? anne de nobis trahere spolia foederatis licebat, de hostibus non licebat? an quod adipisci poterant dicendo, id eis pugnando adsequi non licebat? an accusatori maiores nostri maiora praemia quam bellatori esse voluerunt? quod si acerbissima lege Servilia principes viri ac gravissimi et sapientissimi cives hanc Latinis, id est foederatis, viam ad civitatem populi iussu patere passi sunt, neque ius est hoc reprehensum Licinia et Mucia lege, cum praesertim genus ipsum accusationis et nomen et eius modi praemium quod nemo adsequi posset nisi ex senatoris calamitate neque senatori neque bono cuiquam nimis iucundum esse posset, dubitandum fuit quin, quo in genere iudicum praemia rata essent, in eodem iudicia imperatorum valerent? num fundos igitur factos populos Latinos arbitramur aut Serviliae legi aut ceteris quibus Latinis hominibus erat propositum aliqua ex re praemium civitatis?