Latin · ~2 min
62
Cicero, Pro L. Cornelio Balbo 62
Not analysed yet
sed si qui sunt quibus infinitum sit odium in quos semel susceptum sit, quos video esse non nullos, cum ducibus ipsis, non cum comitatu adsectatoribusque confligant. illam enim fortasse pertinaciam non nulli, virtutem alii putabunt, hanc vero iniquitatem omnes cum aliqua crudelitate coniunctam. sed si certorum hominum mentis nulla ratione, iudices, placare possumus, vestros quidem animos certe confidimus non oratione nostra, sed humanitate vestra esse placatos.